MELITENSES barbari

MELITENSES barbari
MELITENSES barbari
ACtorum c. 28. v. 3. et seqq. i. e. Poeni. Plerique enim Insulae illius incolae, neque Graeci, neque
Romani erant, sed Φοινίκων ἢ Καρχηδονίων ἄποικοι, Phoenicum aut Carthaginensium coloni, ut ex Scylace, Diodoro et Stephano constat. Proinde primô bellô Punico, Atilius Consul Romanus, in navali expeditione contra Carthaginenses, Liparam melitamque, insulas Siciliae nobiles, pervagatus evertit, ut docet Orosius l. 4. c. 8. Et Punicô bellô secundô T. Sempronius, a Lilybaeo in insulam Melitam, quae a Carthaginensibus tenebatur, traiecit, Liv. Decad. 3. l. 1. Ipsum quoque Melites nomen Punicum est. Fuêre igitur melitenses pars Barbarorum, ut reliqui in Africa Poeni, a quibus tandem ipsa regio Barbaria appellata est. Vide evudem bochart. Hieroz. paarte poster. l. 3. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”